Mosaico decorativo

Encontrados 1722 resultados para: Ego

  • Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)

  • Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. (Liber Isaiae 43, 11)

  • Ego, annuntiavi et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus; et vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus, (Liber Isaiae 43, 12)

  • iam ab initio ego ipse. Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud?”. (Liber Isaiae 43, 13)

  • Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester”. (Liber Isaiae 43, 15)

  • ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina. (Liber Isaiae 43, 19)

  • Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor. (Liber Isaiae 43, 25)

  • Iste dicet: “Domini ego sum”, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel”. (Liber Isaiae 44, 5)

  • Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. (Liber Isaiae 44, 6)

  • Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?”. (Liber Isaiae 44, 8)

  • Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? (Liber Isaiae 44, 24)

  • Ego ante te ibo et montes humiliabo; portas aereas conteram et vectes ferreos confringam. (Liber Isaiae 45, 2)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina