Trouvé 1722 Résultats pour: Ego
Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)
Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. (Liber Isaiae 43, 11)
Ego, annuntiavi et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus; et vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus, (Liber Isaiae 43, 12)
iam ab initio ego ipse. Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud?”. (Liber Isaiae 43, 13)
Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester”. (Liber Isaiae 43, 15)
ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina. (Liber Isaiae 43, 19)
Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor. (Liber Isaiae 43, 25)
Iste dicet: “Domini ego sum”, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel”. (Liber Isaiae 44, 5)
Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. (Liber Isaiae 44, 6)
Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?”. (Liber Isaiae 44, 8)
Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? (Liber Isaiae 44, 24)
Ego ante te ibo et montes humiliabo; portas aereas conteram et vectes ferreos confringam. (Liber Isaiae 45, 2)