Mosaico decorativo

Encontrados 1722 resultados para: Ego

  • Respondens autem Petrus ait illi: “Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 33)

  • Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)

  • Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)

  • docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)

  • Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Marcum 1, 8)

  • Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 16)

  • omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “Confidite, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)

  • Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum”. (Evangelium secundum Marcum 9, 25)

  • Iesus autem ait eis: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 38)

  • At illi dixerunt ei: “Possumus”. Iesus autem ait eis: “Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; (Evangelium secundum Marcum 10, 39)

  • Et respondentes dicunt Iesu: “Nescimus”. Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam”. (Evangelium secundum Marcum 11, 33)

  • De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina