Encontrados 1722 resultados para: Ego
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 16)
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 32)
qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 33)
Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te". (Evangelium secundum Matthaeum 11, 10)
Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 28)
Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)
Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)
Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 45)
Statimque Iesus locutus est eis dicens: “Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 27)
Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)
non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 33)
Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)