Encontrados 1722 resultados para: Ego
Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno; (Prophetia Amos 2, 13)
“Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 6)
“Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit. (Prophetia Amos 4, 7)
Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel: (Prophetia Amos 5, 1)
Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius”. (Prophetia Amos 6, 8)
Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Trullam caementarii”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 7, 8)
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: “Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. (Prophetia Amos 7, 14)
Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram. (Prophetia Amos 9, 9)
Et dixit ad eos: “Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam”. (Prophetia Ionae 1, 9)
Et dixit ad eos: “Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos”. (Prophetia Ionae 1, 12)
Et ego dixi: “Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum”. (Prophetia Ionae 2, 5)
ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est”. (Prophetia Ionae 2, 10)