Mosaico decorativo

Found 1722 Results for: Ego

  • Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno; (Prophetia Amos 2, 13)

  • “Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 6)

  • “Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit. (Prophetia Amos 4, 7)

  • Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel: (Prophetia Amos 5, 1)

  • Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius”. (Prophetia Amos 6, 8)

  • Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Trullam caementarii”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 7, 8)

  • Responditque Amos et dixit ad Amasiam: “Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. (Prophetia Amos 7, 14)

  • Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram. (Prophetia Amos 9, 9)

  • Et dixit ad eos: “Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam”. (Prophetia Ionae 1, 9)

  • Et dixit ad eos: “Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos”. (Prophetia Ionae 1, 12)

  • Et ego dixi: “Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum”. (Prophetia Ionae 2, 5)

  • ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est”. (Prophetia Ionae 2, 10)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina