Encontrados 688 resultados para: Eat
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 6)
Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 7)
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 11)
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 15)
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)
Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 11)