Encontrados 688 resultados para: Eat
Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam. (Prophetia Habacuc 2, 1)
Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra. (Prophetia Habacuc 2, 20)
“Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore. (Prophetia Sophoniae 3, 6)
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat. (Prophetia Sophoniae 3, 13)
“Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? (Prophetia Aggaei 1, 4)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo”. (Prophetia Zachariae 2, 17)
Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 9)
Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. (Prophetia Malachiae 3, 15)
“Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 4)
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 5)