Encontrados 1917 resultados para: Eam
Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 39, 13)
Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius. (Liber Psalmorum 39, 14)
Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. (Liber Psalmorum 40, 15)
Ego dixi: “Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi”. (Liber Psalmorum 41, 5)
Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)
Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me. (Liber Psalmorum 43, 1)
In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi. (Liber Psalmorum 45, 15)
Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo. (Liber Psalmorum 46, 6)
Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum. (Liber Psalmorum 48, 9)
Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius. (Liber Psalmorum 48, 13)
Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio aenigma meum. (Liber Psalmorum 49, 5)
Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me. (Liber Psalmorum 49, 16)