Encontrados 1865 resultados para: Domini Dei
Et non dixerunt, qui praeteribant: “Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini”. (Liber Psalmorum 129, 8)
Canticum ascensionum. Ecce benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini per noctes. (Liber Psalmorum 134, 1)
ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini, (Liber Psalmorum 135, 1)
qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. (Liber Psalmorum 135, 2)
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? (Liber Psalmorum 137, 4)
Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini; (Liber Psalmorum 138, 5)
TAU. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 21)
Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt; (Liber Psalmorum 148, 5)
laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram, (Liber Psalmorum 148, 13)
Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra; (Liber I Maccabaeorum 1, 52)
et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)