Encontrados 1865 resultados para: Domini Dei
Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis: (Liber Deuteronomii 8, 19)
sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et vos peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri. (Liber Deuteronomii 8, 20)
et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis; (Liber Deuteronomii 9, 23)
Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)
custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? (Liber Deuteronomii 10, 13)
En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt; (Liber Deuteronomii 10, 14)
Cognoscite hodie, quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum extentumque brachium, (Liber Deuteronomii 11, 2)
Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit, (Liber Deuteronomii 11, 7)
benedictionem, si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis; (Liber Deuteronomii 11, 27)
maledictionem, si non oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. (Liber Deuteronomii 11, 28)
Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 12, 7)
Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide et comede carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in omnibus urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam, sicut capream et cervum, (Liber Deuteronomii 12, 15)