Encontrados 1865 resultados para: Domini Dei
Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. (Liber Deuteronomii 5, 25)
cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: (Liber Deuteronomii 6, 12)
quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. (Liber Deuteronomii 6, 15)
Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; (Liber Deuteronomii 6, 17)
et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)
quia seducet filium tuum, ne sequatur me et ut serviat diis alienis, irasceturque furor Domini contra vos et delebit te cito. (Liber Deuteronomii 7, 4)
Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia abominatio est Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 7, 25)
Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini. (Liber Deuteronomii 8, 3)
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum. (Liber Deuteronomii 8, 6)
Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie; (Liber Deuteronomii 8, 11)
elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 8, 14)
sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)