Mosaico decorativo

Encontrados 694 resultados para: Domine Dominorum Agnus

  • Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, (Liber Sapientiae 10, 20)

  • Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. (Liber Sapientiae 11, 26)

  • Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine. (Liber Sapientiae 12, 2)

  • Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)

  • ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)

  • Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. (Liber Sapientiae 19, 9)

  • In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 22)

  • Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 1)

  • Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. (Liber Ecclesiasticus 23, 4)

  • ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)

  • Oratio Iesu filii Sirach. “Confitebor tibi, Domine rex; et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)

  • Memoratus autem sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo est, (Liber Ecclesiasticus 51, 11)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina