Trouvé 694 Résultats pour: Domine Dominorum Agnus
Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, (Liber Sapientiae 10, 20)
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. (Liber Sapientiae 11, 26)
Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine. (Liber Sapientiae 12, 2)
Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)
ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)
Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. (Liber Sapientiae 19, 9)
In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 22)
Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 1)
Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. (Liber Ecclesiasticus 23, 4)
ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)
Oratio Iesu filii Sirach. “Confitebor tibi, Domine rex; et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)
Memoratus autem sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo est, (Liber Ecclesiasticus 51, 11)