Encontrados 694 resultados para: Domine Dominorum Agnus
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 149)
Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. (Liber Psalmorum 119, 151)
Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 156)
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 159)
Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. (Liber Psalmorum 119, 166)
TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. (Liber Psalmorum 119, 169)
Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. (Liber Psalmorum 119, 174)
Domine, libera animam meam a labiis mendacii, a lingua dolosa. (Liber Psalmorum 120, 2)
Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. (Liber Psalmorum 123, 2)
Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione; (Liber Psalmorum 123, 3)
Benefac, Domine, bonis et rectis corde. (Liber Psalmorum 125, 4)
Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro. (Liber Psalmorum 126, 4)