Mosaico decorativo

Encontrados 8660 resultados para: Dom

  • Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. (Prophetia Malachiae 2, 16)

  • Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimus laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”. (Prophetia Malachiae 2, 17)

  • Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3, 1)

  • et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)

  • Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis. (Prophetia Malachiae 3, 4)

  • Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 5)

  • Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. (Prophetia Malachiae 3, 6)

  • A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In quo revertemur?”. (Prophetia Malachiae 3, 7)

  • Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam (Prophetia Malachiae 3, 10)

  • et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)

  • Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)

  • Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus; (Prophetia Malachiae 3, 13)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina