Found 8660 Results for: Dom
Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. (Prophetia Malachiae 2, 16)
Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimus laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”. (Prophetia Malachiae 2, 17)
Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3, 1)
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)
Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis. (Prophetia Malachiae 3, 4)
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 5)
Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. (Prophetia Malachiae 3, 6)
A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In quo revertemur?”. (Prophetia Malachiae 3, 7)
Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam (Prophetia Malachiae 3, 10)
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)
Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)
Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus; (Prophetia Malachiae 3, 13)