Encontrados 8660 resultados para: Dom
Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)
Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum!”. (Liber I Regum 18, 37)
Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. (Liber I Regum 18, 38)
Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: “Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus!”. (Liber I Regum 18, 39)
Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 46)
Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: “Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei”. (Liber I Regum 19, 4)
Reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi: “Surge, comede! Grandis enim tibi restat via”. (Liber I Regum 19, 7)
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: “Quid hic agis, Elia?”. (Liber I Regum 19, 9)
At ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”. (Liber I Regum 19, 10)
Et ait ei: “Egredere et sta in monte coram Domino”. Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)
Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis. (Liber I Regum 19, 12)
Et ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”. (Liber I Regum 19, 14)