Encontrados 8660 resultados para: Dom
Hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae. (Liber I Regum 17, 16)
clamavitque ad Dominum et dixit: “Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius?”. (Liber I Regum 17, 20)
Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius”. (Liber I Regum 17, 21)
Et exaudivit Dominus vocem Eliae, et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. (Liber I Regum 17, 22)
Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “En vivit filius tuus”. (Liber I Regum 17, 23)
Dixitque mulier ad Eliam: “Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est”. (Liber I Regum 17, 24)
Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio dicens: “Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae”. (Liber I Regum 18, 1)
Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae. Abdias autem timebat Dominum valde; (Liber I Regum 18, 3)
nam, cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua. (Liber I Regum 18, 4)
Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei; qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait: “Num tu es, domine mi, Elias?”. (Liber I Regum 18, 7)
Cui ille respondit: “Ego. Vade, dic domino tuo: “Adest Elias””. (Liber I Regum 18, 8)
Vivit Dominus Deus tuus, non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens et, respondentibus cunctis: “Non est hic”, adiuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. (Liber I Regum 18, 10)