Encontrados 2094 resultados para: Deus Sapientia
Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)
mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 25, 55)
“Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)
Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. (Liber Leviticus 26, 12)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)
Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum. (Liber Leviticus 26, 44)
Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 26, 45)
Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Numeri 10, 10)
Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “Deus, obsecro, sana eam!”. (Liber Numeri 12, 13)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Numeri 15, 41)
Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni congregatione et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu habitaculi Domini et staretis coram frequentia populi et ministraretis pro ea? (Liber Numeri 16, 9)