Encontrados 2094 resultados para: Deus Sapientia
et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum. (Liber Exodus 29, 46)
et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere (Liber Exodus 31, 3)
Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. (Liber Exodus 32, 27)
Et transiens coram eo clamavit: “Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax, (Liber Exodus 34, 6)
Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator. (Liber Exodus 34, 14)
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus, (Liber Exodus 35, 31)
Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes”. (Liber Exodus 35, 35)
Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. (Liber Leviticus 11, 44)
“Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 2)
Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 4)
Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 18, 30)
“Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)