Encontrados 95 resultados para: Desertum

  • Et statim Spiritus expellit eum in desertum. (Evangelium secundum Marcum 1, 12)

  • Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. (Evangelium secundum Marcum 1, 35)

  • Et ait illis: “Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 31)

  • Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. (Evangelium secundum Marcum 6, 32)

  • Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. (Evangelium secundum Lucam 4, 42)

  • Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? (Evangelium secundum Lucam 7, 24)

  • Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)

  • Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum?”. (Actus Apostolorum 21, 38)

  • Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. (Apocalypsis Ioannis 12, 6)

  • Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis. (Apocalypsis Ioannis 12, 14)

  • Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17, 3)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina