Encontrados 95 resultados para: Desertum

  • porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. (Liber I Samuelis 13, 18)

  • Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon. (Liber I Samuelis 25, 1)

  • Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph. (Liber I Samuelis 26, 2)

  • Et castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul post se in desertum, (Liber I Samuelis 26, 3)

  • Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: “Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei”. (Liber I Regum 19, 4)

  • Et ait Dominus ad eum: “Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam; (Liber I Regum 19, 15)

  • Dixitque: “Per quam viam ascendemus?”. At ille respondit: “Per desertum Idumaeae”. (Liber II Regum 3, 8)

  • Cumque mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit: “Audite me, Iuda et habitatores Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis eius, et cuncta evenient vobis prospera”. (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt. (Liber Iob 6, 18)

  • Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum. (Liber Iob 12, 24)

  • vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades. (Liber Psalmorum 29, 8)

  • Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, (Liber Psalmorum 107, 33)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina