Mosaico decorativo

Encontrados 771 resultados para: Coram Deo

  • Fecitque, quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui; non declinavit ad dexteram sive ad sinistram. (Liber II Regum 22, 2)

  • Narravitque Saphan scriba regi dicens: “Librum dedit mihi Helcias sacerdos”. Quem cum legisset Saphan coram rege, (Liber II Regum 22, 10)

  • et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus; (Liber II Regum 22, 19)

  • Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto. (Liber II Regum 23, 3)

  • Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius. (Liber II Regum 23, 32)

  • Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius. (Liber II Regum 23, 37)

  • Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius. (Liber II Regum 24, 9)

  • Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim; (Liber II Regum 24, 19)

  • Filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis aereis et adduxit in Babylonem. (Liber II Regum 25, 7)

  • et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super viros bellatores, et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos repperit in civitate, et scribam principis exercitus, qui probabat tirones de populo terrae, et sexaginta viros e populo terrae, qui inventi fuerant in civitate; (Liber II Regum 25, 19)

  • Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum. (Liber I Paralipomenon 2, 3)

  • Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina