Encontrados 771 resultados para: Coram Deo
Et fecit, quod malum erat coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. (Liber II Regum 15, 28)
Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. (Liber II Regum 15, 34)
sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel; (Liber II Regum 16, 3)
Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. (Liber II Regum 16, 14)
Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant. (Liber II Regum 17, 2)
et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum. (Liber II Regum 17, 17)
Fecitque, quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia, quae fecerat David pater suus. (Liber II Regum 18, 3)
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)
“Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod placitum est coram te, fecerim”. Flevit itaque Ezechias fletu magno. (Liber II Regum 20, 3)
et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum. (Liber II Regum 21, 6)
eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint irritantes me ex die, qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc”. (Liber II Regum 21, 15)
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)