Encontrados 307 resultados para: Civitatem refugii

  • Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi intrarent in urbem, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. (Liber I Samuelis 9, 14)

  • Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente (Liber I Samuelis 15, 5)

  • Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: “Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius”. (Liber I Samuelis 20, 6)

  • Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: “Vade, defer in civitatem”. (Liber I Samuelis 20, 40)

  • Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem. (Liber I Samuelis 21, 1)

  • Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii. (Liber I Samuelis 22, 19)

  • Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, (Liber I Samuelis 30, 3)

  • Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. (Liber II Samuelis 5, 9)

  • Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6, 12)

  • Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: “Putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores; et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam, misit David servos suos ad te?”. (Liber II Samuelis 10, 3)

  • Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Ierusalem. (Liber II Samuelis 10, 14)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina