Encontrados 307 resultados para: Civitatem refugii

  • Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis. (Liber Numeri 35, 32)

  • Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos; (Liber Deuteronomii 3, 6)

  • Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem; (Liber Deuteronomii 20, 10)

  • Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas? (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • Si qua autem ligna non sunt pomifera, succide illa et exstrue machinas, donec capias civitatem, quae contra te dimicat. (Liber Deuteronomii 20, 20)

  • Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis. (Liber Iosue 6, 4)

  • Ad populum quoque ait: “Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 7)

  • Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi. (Liber Iosue 6, 11)

  • Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus. (Liber Iosue 6, 14)

  • Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum: “Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem. (Liber Iosue 6, 16)

  • Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem. (Liber Iosue 6, 20)

  • “Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius”. (Liber Iosue 6, 26)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina