Encontrados 43 resultados para: Cibum

  • Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. (Liber I Samuelis 1, 7)

  • Steterunt autem seniores domus eius iuxta eum cogentes eum, ut surgeret de terra; qui noluit neque comedit cum eis cibum. (Liber II Samuelis 12, 17)

  • Cui respondit Ionadab: “Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: “Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius””. (Liber II Samuelis 13, 5)

  • Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: “Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius”. (Liber II Samuelis 13, 6)

  • dixit Amnon ad Thamar: “Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua”. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. (Liber II Samuelis 13, 10)

  • Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam et ait: “Veni, cuba mecum, soror mea”. (Liber II Samuelis 13, 11)

  • Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. (Liber I Regum 5, 25)

  • Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod concesserat Cyrus rex Persarum eis. (Liber Esdrae 3, 7)

  • Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat? (Liber Iob 12, 11)

  • Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt; (Liber Psalmorum 53, 5)

  • parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat. (Liber Proverbiorum 6, 8)

  • sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis. (Liber Proverbiorum 27, 27)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina