Encontrados 16 resultados para: Charran

  • Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi. (Liber Genesis 11, 31)

  • Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran. (Liber Genesis 11, 32)

  • Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran. (Liber Genesis 12, 4)

  • Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. (Liber Genesis 12, 5)

  • Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran; (Liber Genesis 27, 43)

  • Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran. (Liber Genesis 28, 10)

  • Dixitque ad pastores: “Fratres, unde estis?”. Qui responderunt: “De Charran”. (Liber Genesis 29, 4)

  • Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. (Liber Genesis 36, 26)

  • Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? (Liber II Regum 19, 12)

  • Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. (Liber I Paralipomenon 1, 41)

  • Epha autem concubina Chaleb peperit Charran et Mosa et Gezez; porro Charran genuit Gezez. (Liber I Paralipomenon 2, 46)

  • Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven. (Liber Thobis 11, 1)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina