Encontrados 1087 resultados para: Adonias David mortem

  • Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel; (Prophetia Danielis 13, 45)

  • Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)

  • canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici; (Prophetia Amos 6, 5)

  • In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis, (Prophetia Amos 9, 11)

  • Et dixit Deus ad Ionam: “Putasne bene irasceris tu super hedera?”. Et dixit: “Bene irascor ego usque ad mortem”. (Prophetia Ionae 4, 9)

  • Et salvabit Dominus prius tabernacula Iudae, ut non elevetur gloria domus David et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam. (Prophetia Zachariae 12, 7)

  • In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum. (Prophetia Zachariae 12, 10)

  • et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia. (Prophetia Zachariae 13, 1)

  • Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)

  • Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 6)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina