Encontrados 1087 resultados para: Adonias David mortem

  • equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis”. (Liber Ieremiae 33, 26)

  • Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem; (Liber Ieremiae 36, 30)

  • veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in gladium; (Liber Ieremiae 43, 11)

  • Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur. (Liber Baruch 6, 17)

  • Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite. (Prophetia Ezechielis 18, 32)

  • ne eleventur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponant sublimitatem suam inter nubes nec stent apud eas in sublimitate sua omnia, quae irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad inferiora terrae, in medio filiorum hominum, ad eos, qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 31, 14)

  • Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 33, 11)

  • Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem. (Prophetia Ezechielis 34, 23)

  • Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 34, 24)

  • Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea. (Prophetia Ezechielis 37, 24)

  • Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 25)

  • Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina