Mosaico decorativo

1. Mandou então que a introduzissem onde estavam os seus tesouros, ordenando-lhe que ficasse ali e regulou o que se lhe devia dar de sua mesa.

1. Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepit sterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere.

2. Judite respondeu-lhe: “Não posso agora comer do que me mandaste servir, para não cometer infração contra a Lei; comerei do que trouxe comigo”.

2. Et dixit Iudith: “Non manducabo ex eis, ne fiat mihi offensio, sed ex eis, quae allata sunt, praebebitur mihi”.

3. Holofernes disse-lhe: “E quando acabarem as provisões que trouxeste contigo, que poderemos fazer por ti?”.

3. Et dixit ad eam Holofernes: “Si autem defecerint, quae tecum sunt, unde afferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo, qui habeat similia”.

4. “Pela tua vida, meu senhor – replicou Judite –, juro que tua serva não gastará todas suas provisões antes que Deus realize pela minha mão o que resolvi fazer.” Os escravos de Holofernes introduziram-na então na tenda que ele tinha designado.

4. Dixitque ad eum Iudith: “Vivit anima tua, domine mi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominus in manu mea, quae voluit”.

5. Ali entrando, Judite pediu que lhe fosse permitido sair à noite e antes do amanhecer, para fazer suas devoções e orar ao Senhor.

5. Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam

6. Holofernes ordenou aos seus escravos que a deixassem sair e entrar como quisesse, durante três dias, para adorar o seu Deus.

6. et misit ad Holofernen dicens: “Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem”.

7. Cada noite ela saía ao vale de Betúlia e fazia as suas abluções numa fonte.

7. Et praecepit Holofernes custodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebat per noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae.

8. Ao voltar, rogava ao Senhor, Deus de Israel, que lhe dirigisse os passos para a libertação do seu povo.

8. Et, ut ascendebat, orabat Dominum, Deum Israel, ut dirigeret viam eius in exaltationem po puli sui.

9. Entrava em seguida na sua tenda e ali permanecia pura até que tomava a sua refeição pela tarde.

9. Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferretur esca eius in vesperum.

10. No quarto dia, Holofernes deu um banquete aos seus oficiais. E disse a Vagao, seu eunuco: “Vê se persuades a essa judia que consinta espontaneamente em tornar-se minha concubina”.*

10. Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis et neminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium.

11. Entre os assírios era coisa vergonhosa que uma mulher zombasse de um homem, retirando-se sem se ter dado a ele.

11. Et dixit Bagoae spadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: “Vadens suade mulieri Hebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum.

12. Vagao foi ter com Judite e disse-lhe: “Não tema a boa jovem entrar na presença de meu senhor. Seria para ele uma honra comer em sua companhia e beber vinho alegremente”.

12. Ecce enim turpe est in conspectu nostro, ut mulierem talem dimittamus non fabulantes ei, quoniam, si non eam attraxerimus, deridebit nos”.

13. “Quem sou eu – respondeu ela –, para opor-me ao meu senhor?

13. Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: “Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor”.

14. Farei tudo o que parecer bom e melhor aos seus olhos. O que mais lhe agradar isso será também para mim o melhor durante toda a minha vida”.

14. Dixitque ad eum Iudith: “Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae”.

15. Ela levantou-se e, trajada com requinte, apresentou-se diante dele.

15. Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessit ancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat a Bagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea.

16. O coração de Holofernes agitou-se, porque ardia de paixão por ela.

16. Et introiens Iudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius, et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendi eam ex die, quo viderat illam.

17. “Come e bebe alegremente – disse-lhe ele –, pois encontraste graça aos meus olhos.”

17. Et dixit ad eam Holofernes: “Bibe et esto nobiscum in iucunditatem”.

18. Ao que respondeu Judite: “Eu beberei, senhor, porque nunca em minha vida me senti tão engrandecida como hoje”.

18. Et dixit Iudith: “Bibam, domine, quia magnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae”.

19. Mas ela tomou e comeu do que a sua serva lhe tinha preparado e bebeu com ele.

19. Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quae praeparaverat ipsi ancilla sua.

20. Holofernes alegrou-se grandemente por tê-la junto dele. Bebeu vinho como nunca tinha bebido.

20. Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est.


Bíblia Ave Maria - Todos os direitos reservados.


Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.