Judite, 11
1. Então, Holofernes disse-lhe: “Tranquiliza-te! Não temas em teu coração, pois nunca fiz mal algum a quem estivesse pronto a servir o rei Nabucodonosor.
1. Dixitque ad eam Holofernes: “Aequo animo esto, mulier, et noli pavere corde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit servire Nabuchodonosor regi totius terrae.
2. Se teu povo não me tivesse desprezado, eu não teria levantado a minha lança contra ele.
2. Et nunc plebs tua, quae habitat montanam, nisi sprevissent me, non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt haec.
3. Mas dize-me, agora, por que os deixaste e vieste para o meio de nós?”.
3. Et nunc dic mihi: Qua ex causa recessisti ab eis et venisti ad nos? Venisti enim ad salutem. Aequo animo esto, in hac nocte vives et deinceps.
4. Judite respondeu-lhe: “Ouve as palavras de tua serva, porque se seguires as palavras que te vou dizer, o Senhor chegará aos seus fins por ti.
4. Non enim est qui tibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut fit servis domini mei”.
5. Juro-o por Nabucodonosor, rei da terra, e por seu poder que está nas tuas mãos para castigo daqueles que se desviam, porque não somente contribuis para que os homens o sirvam, mas até os animais do campo lhe obedecem.
5. Et dixit ad eum Iudith: “Sume verba ancillae tuae, et loquatur ancilla tua ante faciem tuam et non nuntiabo mendacium domino meo in hac nocte.
6. A sabedoria de teu espírito é, com efeito, célebre em todas as nações, todo o mundo sabe que és o único bom e poderoso em seu reino e tua administração é louvada em todas as províncias.
6. Et, si secutus fueris verba ancillae tuae, consummabis omnia in manibus tuis, quae faciet Deus tecum, et non excidet dominus meus de adinventionibus suis quoadusque vivit.
7. O que disse Aquior não é um segredo e ninguém ignora o que ordenaste que lhe fosse feito.
7. Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtus eius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum homines per te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et per virtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius.
8. Porque é manifesto que nosso Deus está de tal forma ofendido pelos pecados do povo, que lhe mandou dizer por meio de seus profetas, que o entregaria por causa de seus pecados.
8. Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui, et nuntiatum est universae terrae quoniam tu solus bonus in universo regno et potens in prudentia et admirabilis in militia belli.
9. E como os israelitas sabem que ofenderam o seu Deus, tu te tornaste um objeto de terror.
9. Et nunc, domine meus, verbum, quod locutus est Achior in consilio tuo, audivimus verba eius quoniam susceperunt viri in Betulia, et nuntiavit eis omnia, quae locutus est apud te.
10. Além disso, a fome aperta-os e pela falta de água estão já como mortos.
10. Propter quod, dominator domine, non transeas verbum eius, sed conde illud in corde tuo, quia est verum. Non enim ultio cadit in genus nostrum, neque dominatur gladius super eos, nisi peccent in Deum suum.
11. Chegam até a matar os seus animais para beberem o seu sangue.
11. Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in consummationem.
12. E mesmo as primícias consagradas ao Senhor, seu Deus, que o Senhor lhes proibiu tocar – trigo, vinho e azeite – eles pensam empregá-las e querem assim comer aquilo que não lhes é permitido nem tocar com as mãos. Procedendo assim, é certo que serão entregues à ruína.
12. Postquam enim defecerunt eis escae, et vacuefactae sunt ab eis aquae, voluerunt inicere manus iumentis suis et omnia, quae praecepit eis Deus legibus suis, ne manducarent, cogitaverunt consummare.
13. E eu, tua serva, que sei de tudo isso, fugi do meio deles e o Senhor mandou-me a ti para dizer-te essas coisas.
13. Et primitias frumenti et decimas vini et olei, quae conservaverunt sanctificantes sacerdotibus, qui praesunt in Ierusalem ante faciem Dei nostri, iudicaverunt consumere, quae nec manibus licet tangere neminem ex populo.
14. Porque tua serva teme a Deus, mesmo junto de ti e ela sairá do acampamento para orar a Deus.
14. Et miserunt in Ierusalem — quia et, qui ibi inhabitant, fecerunt omnia haec — eos, qui transtulerint eis illationem a senioribus.
15. Ele me dirá quando vai puni-los pelos seus pecados e eu virei dizer-te. Então, vou te levar até o coração de Jerusalém e encontrarás todo o povo de Israel como um rebanho de ovelhas sem pastor e não haverá sequer um cão para ladrar contra ti.
15. Et erit ut, cum nuntiatum fuerit, et fecerint, dentur tibi in perditionem in illa die.
16. Isto me foi dito pela providência divina;
16. Unde ego ancilla tua, cum cognovissem haec omnia, refugi a facie eorum, et misit me Deus facere tecum rem, in qua mirabitur tota terra, quicumque audierint ea.
17. e como Deus está irritado contra eles, fui enviada para te anunciar”.
17. Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo caeli. Et nunc manebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad vallem et orabo ad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum.
18. Holofernes e seus servos alegraram-se com esse discurso e admiraram a sabedoria de Judite, dizendo uns aos outros:
18. Et veniens indicabo illud tibi, et exies in omni virtute tua, et non erit, qui resistat tibi ex eis.
19. “Não há sobre a terra mulher semelhante a esta no valor, na beleza e na sabedoria de suas palavras”.
19. Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”.
20. Holofernes disse-lhe: “Deus fez muito bem em te mandar antes do povo, a fim de que possas entregá-lo nas nossas mãos.
20. Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, et mirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt:
21. Teu plano é bom: se teu Deus fizer isso por mim, ele será também o meu Deus e tu serás grande na casa de Nabucodonosor e o teu nome será célebre em toda a terra”.
21. “Non est talis mulier a summo usque ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum”.
22.
22. Et dixit Holofernes ad eam: “Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebis tuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominum meum perditio.
23.
23. Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis. Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram”.
Bíblia Ave Maria - Todos os direitos reservados.
