1. verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliæ filii Amariæ filii Ezechiæ in diebus Josiæ filii Amon regis Juda

2. congregans congregabo omnia a facie terræ dicit Dominus

3. congregans hominem et pecus congregans volatile cæli et pisces maris et ruinæ impiorum erunt et disperdam homines a facie terræ dicit Dominus

4. et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina ædituorum cum sacerdotibus

5. et eos qui adorant super tecta militiam cæli et adorant et jurant in Domino et jurant in Melchom

6. et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quæsierunt Dominum nec investigaverunt eum

7. silete a facie Domini Dei quia juxta est dies Domini quia præparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos

8. et erit in die hostiæ Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina

9. et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo

10. et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus

11. ululate habitatores pilæ conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento

12. et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male

13. et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et ædificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum

14. juxta est dies Domini magnus juxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis

15. dies iræ dies illa dies tribulationis et angustiæ dies calamitatis et miseriæ dies tenebrarum et caliginis dies nebulæ et turbinis

16. dies tubæ et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos

17. et tribulabo homines et ambulabunt ut cæci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora

18. sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini in igne zeli ejus devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram



Livros sugeridos


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.