1. verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziæ Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda et in diebus Hieroboam filii Joas regis Israël

2. principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino

3. et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium

4. et dixit Dominus ad eum voca nomen ejus Hiezraël quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezraël super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israël

5. et in illa die conteram arcum Israël in valle Hiezraël

6. et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen ejus Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israël sed oblivione obliviscar eorum

7. et domui Juda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus

8. et ablactavit eam quæ erat absque misericordia et concepit et peperit filium

9. et dixit voca nomen ejus Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester

10. et erit numerus filiorum Israël quasi harena maris quæ sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis

11. et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezraël



Livros sugeridos


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.