1. audite quæ Dominus loquitur surge contende judicio adversum montes et audiant colles vocem tuam

2. audiant montes judicium Domini et fortia fundamenta terræ quia judicium Domini cum populo suo et cum Israël dijudicabitur

3. populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi responde mihi

4. quia eduxi te de terra Ægypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam

5. populus meus memento quæso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret justitias Domini

6. quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos

7. numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pingujum numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animæ meæ

8. indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quærat a te utique facere judicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo

9. vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud

10. adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor iræ plena

11. numquid justificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa

12. in quibus divites ejus repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum

13. et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis

14. tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo

15. tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum

16. et custodisti præcepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis



Livros sugeridos


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.