1. et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes

2. si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor

3. ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum

4. et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum

5. pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat

6. lex veritatis fuit in ore ejus et iniquitas non est inventa in labiis ejus in pace et in æquitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate

7. labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est

8. vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum

9. propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege

10. numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum

11. transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni

12. disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob et offerentem munus Domino exercituum

13. et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra

14. et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ quam tu despexisti et hæc particeps tua et uxor fœderis tui

15. nonne unus fecit et residuum spiritus ejus est et quid unus quærit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiæ tuæ noli despicere

16. cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israël operiet autem iniquitas vestimentum ejus dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere

17. laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus judicii



Livros sugeridos


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.