1. super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me

2. et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum

3. quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit

4. ecce qui incredulus est non erit recta anima ejus in semet ipso justus autem in fide sua vivet

5. et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos

6. numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum ejus et dicetur væ ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum

7. numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis

8. quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terræ civitatis et omnium habitantium in ea

9. væ qui congregat avaritiam malam domui suæ ut sit in excelso nidus ejus et liberari se putat de manu mali

10. cogitasti confusionem domui tuæ concidisti populos multos et peccavit anima tua

11. quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter juncturas ædificiorum est respondebit

12. væ qui ædificat civitatem in sanguinibus et præparat urbem in iniquitate

13. numquid non hæc a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient

14. quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquæ operientes mare

15. væ qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus

16. repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexteræ Domini et vomitus ignominiæ super gloriam tuam

17. quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terræ et civitatis et omnium habitantium in ea

18. quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor ejus ut faceret simulacra muta

19. væ qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus ejus

20. Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie ejus omnis terra



Livros sugeridos


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.