1. et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum ædificium et contra ædem vergentem ad aquilonem

2. in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos

3. contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus juncta porticui triplici

4. et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viæ cubiti unius et ostia earum ad aquilonem

5. ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus et de mediis ædificii

6. tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnæ atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra

7. et peribolus exterior secundum gazofilacia quæ erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo ejus quinquaginta cubitorum

8. quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum

9. et erat subter gazofilacia hæc introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori

10. in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie ædificii separati et erant ante ædificium gazofilacia

11. et via ante faciem eorum juxta similitudinem gazofilaciorum quæ erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum

12. secundum ostia gazofilaciorum quæ erant in via respiciente ad notum ostium in capite viæ quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus

13. et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quæ sunt ante ædificium separatum hæc sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est

14. cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum

15. cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per circuitum

16. mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensuræ quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum

17. et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum

18. et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum

19. et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ

20. per quattuor ventos mensus est illud murum ejus undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum





“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina