1. in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostræ in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc

2. in visionibus Dei adduxit me in terram Israël et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum

3. et introduxit me illuc et ecce vir cujus erat species quasi species æris et funiculus lineus in manu ejus et calamus mensuræ in manu ejus stabat autem in porta

4. et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quæ tu vides domui Israël

5. et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem ædificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno

6. et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus ejus et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine

7. et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos

8. et limen portæ juxta vestibulum portæ intrinsecus calamo uno

9. et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum et frontem ejus duobus cubitis vestibulum autem portæ erat intrinsecus

10. porro thalami portæ ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte

11. et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum et longitudinem portæ tredecim cubitorum

12. et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus finis utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde

13. et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium

14. et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem atrium portæ undique per circuitum

15. et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris quinquaginta cubitos

16. et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quæ erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum

17. et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazofilacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta gazofilacia in circuitu pavimenti

18. et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius

19. et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem

20. portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine

21. et thalamos ejus tres hinc et tres inde et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris quinquaginta cubitorum longitudinem ejus et latitudinem viginti quinque cubitorum

22. fenestræ autem ejus et vestibulum et scalpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus ejus et vestibulum ante eam

23. et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos

24. et duxit me ad viam australem et ecce porta quæ respiciebat ad austrum et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores

25. et fenestras ejus et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum

26. et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores ejus et celatæ palmæ erant una hinc et altera inde in fronte ejus

27. et porta atrii interioris in via australi et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos

28. et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam juxta mensuras superiores

29. thalamum ejus et frontem ejus et vestibulum ejus hisdem mensuris et fenestras ejus et vestibulorum ejus in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos

30. et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum

31. et vestibulum ejus ad atrium exterius et palmas ejus in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam

32. et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores

33. thalamum ejus et frontem ejus et vestibula ejus sicut supra et fenestras ejus et vestibuli ejus in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum

34. et vestibulum ejus id est atrii exterioris et palmæ celatæ in fronte ejus hinc et inde et in octo gradibus ascensus ejus

35. et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores

36. thalamum ejus frontem ejus vestibulum ejus et fenestras ejus per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum

37. vestibulum ejus in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus ejus

38. et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum

39. et in vestibulo portæ duæ mensæ hinc et duæ mensæ inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto

40. et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem duæ mensæ et ad latus alterum ante vestibulum portæ duæ mensæ

41. quattuor mensæ hinc et quattuor mensæ inde per latera portæ octo mensæ erunt super quas immolabunt

42. quattuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris extructæ longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima

43. et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis

44. et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portæ orientalis quæ respiciebat ad viam aquilonis

45. et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi

46. porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei

47. et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi

48. et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portæ trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde

49. longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnæ erant in frontibus una hinc et altera inde





“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina