1. facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus

2. et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer

3. et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti

4. et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini

5. hæc dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis

6. et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus

7. et prophetavi sicut præceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad juncturam suam

8. et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant

9. et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hæc dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant

10. et prophetavi sicut præceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde

11. et dixit ad me fili hominis ossa hæc universa domus Israël est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus

12. propterea vaticinare et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israël

13. et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus

14. et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus

15. et factus est sermo Domini ad me dicens

16. et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Judæ et filiorum Israël sociis ejus et tolle lignum alterum et scribe super eum Joseph lignum Ephraim et cunctæ domui Israël sociorumque ejus

17. et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua

18. cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis

19. loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israël quæ junctæ sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Juda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu ejus

20. erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum

21. et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam

22. et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israël et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duæ gentes nec dividentur amplius in duo regna

23. neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus

24. et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in judiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea

25. et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum

26. et percutiam illis fœdus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum

27. et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus

28. et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum



Livros sugeridos


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.