1. et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum et sederunt coram me

2. et factus est sermo Domini ad me dicens

3. fili hominis loquere senioribus Israël et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus

4. si judicas eos si judicas fili hominis abominationes patrum eorum ostende eis

5. et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus in die qua elegi Israël et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob et apparui eis in terra Ægypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester

6. in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Ægypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quæ est egregia inter omnes terras

7. et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Ægypti nolite pollui ego Dominus Deus vester

8. et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit nec idola Ægypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terræ Ægypti

9. et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti

10. ejeci ergo eos de terra Ægypti et eduxi in desertum

11. et dedi eis præcepta mea et judicia mea ostendi eis quæ faciat homo et vivat in eis

12. insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos

13. et inritaverunt me domus Israël in deserto in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea projecerunt quæ faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos

14. et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum

15. ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle præcipuam terrarum omnium

16. quia judicia mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum gradiebatur

17. et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos nec consumpsi eos in deserto

18. dixi autem ad filios eorum in solitudine in præceptis patrum vestrorum nolite incedere nec judicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini

19. ego Dominus Deus vester in præceptis meis ambulate et judicia mea custodite et facite ea

20. et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester

21. et exacerbaverunt me filii in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea non custodierunt ut facerent ea quæ cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto

22. averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum

23. iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras

24. eo quod judicia mea non fecissent et præcepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum

25. ergo et ego dedi eis præcepta non bona et judicia in quibus non vivent

26. et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus

27. quam ob rem loquere ad domum Israël fili hominis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri cum sprevissent me contemnentes

28. et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suæ et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ et libaverunt libationes suas

29. et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem

30. propterea dic ad domum Israël hæc dicit Dominus Deus certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini

31. et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israël vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis

32. neque cogitatio mentis vestræ fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terræ ut colamus ligna et lapides

33. vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos

34. et educam vos de populis et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis in manu valida et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos

35. et adducam vos in desertum populorum et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem

36. sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti sic judicabo vos dicit Dominus Deus

37. et subiciam vos sceptro meo et inducam vos in vinculis fœderis

38. et eligam de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos et terram Israël non ingredientur et scietis quia ego Dominus

39. et vos domus Israël hæc dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris

40. in monte sancto meo in monte excelso Israël ait Dominus Deus ibi serviet mihi omnis domus Israël omnes inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi quæram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris

41. in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum

42. et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israël in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris

43. et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis

44. et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israël ait Dominus Deus

45. et factus est sermo Domini ad me dicens

46. fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani

47. et dices saltui meridiano audi verbum Domini hæc dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem

48. et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec extinguetur

49. et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste



Livros sugeridos


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.