1. hæc ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum

2. et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israël non adiciam ultra ut pertranseam eum

3. et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium

4. audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terræ

5. dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas

6. ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus

7. juravit Dominus in superbia Jacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum

8. numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator ejus et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Ægypti

9. et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis

10. et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima ejus quasi diem amarum

11. ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquæ sed audiendi verbum Domini

12. et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quærentes verbum Domini et non invenient

13. in die illa deficient virgines pulchræ et adulescentes in siti

14. qui jurant in delicto Samariæ et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra



Livros sugeridos


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.