1. audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israël cecidit non adiciet ut resurgat

2. virgo Israël projecta est in terram suam non est qui suscitet eam

3. quia hæc dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israël

4. quia hæc dicit Dominus domui Israël quærite me et vivetis

5. et nolite quærere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis

6. quærite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Joseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel

7. qui convertitis in absinthium judicium et justitiam in terra relinquitis

8. facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terræ Dominus nomen ejus

9. qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert

10. odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt

11. idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et prædam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide ædificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum

12. quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes justi accipientes munus et pauperes in porta deprimentes

13. ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est

14. quærite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis

15. odite malum et diligite bonum et constituite in porta judicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph

16. propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quæ foris sunt dicetur væ væ et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere

17. et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus

18. væ desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebræ et non lux

19. quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber

20. numquid non tenebræ dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea

21. odi et projeci festivitates vestras et non capiam odorem cœtuum vestrorum

22. quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pingujum vestrorum non respiciam

23. aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyræ tuæ non audiam

24. et revelabitur quasi aqua judicium et justitia quasi torrens fortis

25. numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israël

26. et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quæ fecistis vobis

27. et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen ejus



Livros sugeridos


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.