1. audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israël super omni cognatione quam eduxi de terra Ægypti dicens

2. tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras

3. numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis

4. numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit prædam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit

5. numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit

6. si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit

7. quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

8. leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit

9. auditum facite in ædibus Azoti et in ædibus terræ Ægypti et dicite congregamini super montes Samariæ et videte insanias multas in medio ejus et calumniam patientes in penetrabilibus ejus

10. et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis

11. propterea hæc dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur ædes tuæ

12. hæc dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculæ sic eruentur filii Israël qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti

13. audite et contestamini in domo Jacob dicit Dominus Deus exercituum

14. quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram

15. et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva et peribunt domus eburneæ et dissipabuntur ædes multæ dicit Dominus



Livros sugeridos


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.