1. tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quæcumque præcepisti mihi faciam pater

2. quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi

3. tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem ejus penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet

4. sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea

5. tunc egressus Tobias invenit juvenem splendidum stantem præcinctum et quasi paratum ad ambulandum

6. et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone juvenis

7. at ille respondit ex filiis Israël et Tobias dixit ei nosti viam quæ ducit in regionem Medorum

8. cui respondit novi et omnia itinera ejus frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quæ posita est in monte Exbathanis

9. cui Tobias ait sustine me obsecro donec hæc ipsa nuntiem patri meo

10. tunc ingressus indicavit universa hæc patri suo super quæ admiratus pater rogat ut introiret ad eum

11. ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit

12. et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen cæli non video

13. cui ait juvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris

14. dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam

15. et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te

16. cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu

17. cui Rafaël angelus dixit genus quæris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat

18. sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiæ magni filius

19. et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum

20. dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum

21. respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum

22. tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suæ et ambulaverunt ambo simul

23. cumque profecti essent cœpit flere mater ejus et dicere baculum senectutis nostræ tulisti et transmisisti a nobis

24. numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum

25. sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum

26. dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum

27. credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quæ circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos

28. ad hanc vocem cessavit mater ejus flere et tacuit



Livros sugeridos


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.