1. et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum

2. conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven

3. quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit

4. reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace

5. in hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum et septem juvenes filios ejus nepotes suos dixitque eis

6. prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam

7. omnis autem deserta terra ejus replebitur et domus Dei quæ in ea incensa est iterum reædificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum

8. et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea

9. et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israël

10. audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quæ sunt placita illi

11. et filiis vestris mandate ut faciant justitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua

12. nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc

13. video enim quoniam iniquitas ejus finem dabit ei

14. factum est autem post obitum matris suæ Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos

15. invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum

16. et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum

17. omnis cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terræ



Livros sugeridos


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.