1. sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant

2. et qui ante læsi erant quoniam non lædebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant

3. propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ et solem sine læsura boni hospitii præstitisti

4. digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari

5. cum cogitarent justorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam

6. illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus juramentis crediderunt animæquiores essent

7. suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum iniustorum autem exterminatio

8. sicut enim læsisti adversarios sic nos provocans magnificasti

9. absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum et justitiæ legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos justos patri jam decantantes laudes

10. resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium

11. simili autem pœna servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus

12. similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est

13. de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse

14. cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet

15. omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit

16. gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad cælum adtingebat stans in terra

17. tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati

18. et alius alibi projectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat

19. visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent

20. tetigit autem tunc et justos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira

21. properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus

22. vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiæ sed verbo vexatorem subiecit juramenta parentum et testamentum commemorans

23. cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam

24. in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta

25. hæc autem his cessit qui exterminabat et hæc extimuit erat enim sola temptatio iræ sufficiens



Livros sugeridos


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.