1. ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit

2. tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos sedete hic

3. quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Nœmi quæ reversa est de regione moabitide

4. quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo si vis possidere jure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam

5. cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quæ uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua

6. qui respondit cedo jure propinquitatis neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor

7. hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël

8. dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo

9. at ille majoribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quæ fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Nœmi

10. et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam hujus rei testes estis

11. respondit omnis populus qui erat in porta et majores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quæ ædificaverunt domum Israël ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem

12. fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Judæ de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella

13. tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium

14. dixeruntque mulieres ad Nœmi benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ et vocaretur nomen ejus in Israël

15. et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios

16. susceptumque Nœmi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerulæ officio fungebatur

17. vicinæ autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Nœmi vocaverunt nomen ejus Obed hic est pater Isai patris David

18. hæ sunt generationes Phares Phares genuit Esrom

19. Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab

20. Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma

21. Salma genuit Booz Booz genuit Obed



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.