1. sapientia ædificavit sibi domum excidit columnas septem

2. immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam

3. misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis

4. si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est

5. venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis

6. relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiæ

7. qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi

8. noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te

9. da sapienti et addetur ei sapientia doce justum et festinabit accipere

10. principium sapientiæ timor Domini et scientia sanctorum prudentia

11. per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitæ

12. si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum

13. mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens

14. sedit in foribus domus suæ super sellam in excelso urbis loco

15. ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo

16. quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est

17. aquæ furtivæ dulciores sunt et panis absconditus suavior

18. et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivæ ejus



Livros sugeridos


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.